라틴어 문장 검색

Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec involuta pannis.
네가 태어난 일을 말하자면, 네가 나던 날, 아무도 네 탯줄을 잘라 주지 않고, 물로 네 몸을 깨끗이 씻어 주지 않았으며, 아무도 네 몸을 소금으로 문질러 주지 않고 포대기로 싸 주지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장4)
et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo.
코에는 코걸이를, 두 귀에는 귀걸이를 달아 주었으며, 머리에는 화려한 면류관을 씌워 주었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장12)
et dicit ei: "Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ".
그에게 이렇게 말씀하셨다. “누구에게든 아무 말도 하지 않도록 조심하여라. 다만 사제에게 가서 네 몸을 보이고, 네가 깨끗해진 것과 관련하여 모세가 명령한 예물을 바쳐, 그들에게 증거가 되게 하여라.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장44)
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: " Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ".
예수님께서는 아무에게도 말하지 말라고 그에게 분부하시고, “다만 사제에게 가서 네 몸을 보이고, 모세가 명령한 대로 네가 깨끗해진 것에 대한 예물을 바쳐, 그들에게 증거가 되게 하여라.” 하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장14)
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
염소와 황소의 피, 그리고 더러워진 사람들에게 뿌리는 암송아지의 재가 그들을 거룩하게 하여 그 몸을 깨끗하게 한다면, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장13)
Qua de causa, ob Domini gratiam, et vestram liberationem et sanctorum emundationem, Domino comite, vita sospite rediens imprimis dominum apostolicum requiram, deinde omnes primates Christianorum reges, duces, comites, et principatum regni tenentes, servitutis vestrae miseriam, et angustiarum tolerantiam cunctis insinuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:8)
Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent?
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:8)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 334)

SEARCH

MENU NAVIGATION